Quid videbis in Sulamite, nisi choros...
Language: Latin 
1  Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?
   Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!
   Juncturæ femorum tuorum sicut monilia
   quæ fabricata sunt manu artificis.
2  Umbilicus tuus crater tornatilis,
   numquam indigens poculis.
   Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
3  Duo ubera tua sicut duo hinnuli,
   gemelli capreæ.
4  Collum tuum sicut turris eburnea;
   oculi tui sicut piscinæ in Hesebon
   quæ sunt in porta filiæ multitudinis.
   Nasus tuus sicut turris Libani,
   quæ respicit contra Damascum.
5  Caput tuum ut Carmelus;
   et comæ capitis tui sicut purpura regis
   vincta canalibus.
6  Quam pulchra es, et quam decora,
   carissima, in deliciis!
7  Statura tua assimilata est palmæ,
   et ubera tua botris.
8  Dixi: Ascendam in palmam,
   et apprehendam fructus ejus;
   et erunt ubera tua sicut botri vineæ,
   et odor oris tui sicut malorum.
9  Guttur tuum sicut vinum optimum,
   dignum dilecto meo ad potandum,
   labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
10 Ego dilecto meo,
   et ad me conversio ejus.
11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,
   commoremur in villis.
12 Mane surgamus ad vineas:
   videamus si floruit vinea,
   si flores fructus parturiunt,
   si floruerunt mala punica;
   ibi dabo tibi ubera mea.
13 Mandragoræ dederunt odorem
   in portis nostris omnia poma:
   nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2014-11-07
Line count: 40
Word count: 208