by Gaius Valerius Catullus (c84 BCE - 54 BCE)
Pedicabo ego vos et irrumabo
Language: Latin
Pedicabo ego vos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos. vos quod milia multa basiorum legistis, male me marem putatis? pedicabo ego vos et irrumabo.
About the headline (FAQ)
Authorship:
- by Gaius Valerius Catullus (c84 BCE - 54 BCE), no title, appears in Carmina, no. 16 [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Michael Linton , "Pedicabo ego vos et irrumabo", first performed 2014 [ baritone and piano ], from Carmina Catulli, no. 16 [ sung text not yet checked against a primary source]
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2019-07-15
Line count: 14
Word count: 76