by Ovid (43 BCE - 17/18 CE)
Baucis and Philemon
        Language: Latin 
        
        
        
        
        Obstipuēre omnēs nec tālia dicta probārunt,
ante omnesque Lelex animo maturus et aevo,
sic ait: “inmensa est finemque potentia caeli
non habet, et quicquid superi voluere, peractum est,
quōque minus dubites, tiliae contermina quercus
collibus est Phrygiis modico circumdata muro;
ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus
misit in arva suo quondam regnata parenti.
haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae;
Iuppiter huc specie mortali cumque parente
venit Atlantiades positis caducifer alis.
mille domos adiere locum requiemque petentes,
mille domos clausere serae; tamen una recepit,
parva quidem, stipulis et canna tecta palustri,
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
illā sunt annis iuncti iuvenalibus, illā
consenuēre casā paupertatemque fatendo
effecere levem nec inīquā mente ferendo;
nec refert, dominos illic famulosne requires:
tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
summissoque humiles intrarunt vertice postes,
membra senex posito iussit relevare sedili;
cui superiniecit textum rude sedula Baucis
inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes
suscitat hesternos foliisque et cortice sicco
nutrit et ad flammas animā producit anīlī
multifidasque faces ramaliaque arida tecto
detulit et minuit parvoque admovit aeno,
quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,
truncat holus foliis; furcā levat ille bicorni
sordida terga suis nigro pendentia tigno
servatoque diu resecat de tergore partem
exiguam sectamque domat ferventibus undis.
interea medias fallunt sermonibus horas
concutiuntque torum de molli fluminis ulva
inpositum lecto spondā pedibusque salignis.
vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque
vestis erat, lecto non indignanda saligno.
adcubuere dei. mensam succincta tremensque
ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar:
testa parem fecit; quae postquam subdita clivum
sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae
conditaque in liquida corna autumnalia faece
intibaque et radix et lactis massa coacti
ovaque non acri leviter versata favilla,
omnia fictilibus. post haec caelatus eodem
sistitur argento crater fabricataque fago
pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris;
parva mora est, epulasque foci misere calentes,
nec longae rursus referuntur vina senectae
dantque locum mensis paulum seducta secundis:
hīc nux, hīc mixta est rugosis carica palmis
prunaque et in patulis redolentia mala canistris
et de purpureis conlectae vitibus uvae,
candidus in medio favus est; super omnia vultus
accessere boni nec iners pauperque voluntas.
    “Interea totiens haustum cratera repleri
sponte sua per seque vident succrescere vina:
attoniti novitate pavent manibusque supinis
concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon
et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
unicus anser erat, minimae custodia villae:
quem dis hospitibus domini mactare parabant;
ille celer penna tardos aetate fatigat
eluditque diu tandemque est visus ad ipsos
confugisse deos: superi vetuere necari
‘di’ que ‘sumus, meritasque luet vicinia poenas
inpia’ dixerunt; ‘vobis inmunibus huius
esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta
ac nostros comitate gradus et in ardua montis
ite simul!’ parent ambo baculisque levati
nituntur longo vestigia ponere clivo.
tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta
missa potest: flexere oculos et mersa palude
cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere,
dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,
illa vetus dominis etiam casa parva duobus
vertitur in templum: furcas subiere columnae,
stramina flavescunt aurataque tecta videntur
caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
talia tum placido Saturnius edidit ore:
‘dicite, iuste senex et femina coniuge iusto
digna, quid optetis.’ cum Baucide pauca locutus
iudicium superis aperit commune Philemon:
‘esse sacerdotes delubraque vestra tueri
poscimus, et quoniam concordes egimus annos,
auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam
busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa.’
vota fides sequitur: templi tutela fuere,
donec vita data est; annis aevoque soluti
ante gradūs sacros cum starent forte locique
narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon.
iamque super geminos crescente cacumine vultus
mutua, dum licuit, reddebant dicta ‘vale’ que
‘o coniunx’ dixere simul, simul abdita texit
ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic
incola de gemino vicinos corpore truncos.
haec mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent)
narravere senes; equidem pendentia vidi
serta super ramos ponensque recentia dixi
‘cura deum di sint, et, qui coluere, colantur.’ ”
Text Authorship:
- by Ovid (43 BCE - 17/18 CE), "Baucis and Philemon", appears in Metamorphoses [author's text checked 1 time against a primary source]
 
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- [ None yet in the database ]
 
Settings in other languages, adaptations, or excerpts:
- Also set in French (Français), a translation by Jean de La Fontaine (1621 - 1695) , "Philémon et Baucis" [an adaptation] ; composed by Charles Gounod.
 
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2024-12-18 
Line count: 106
Word count: 666