Magnus Dominus et laudabilis nimis
Language: Latin 
1  Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.
2  Magnus Dominus et laudabilis nimis,
   in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
3  Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion;
   latera aquilonis, civitas regis magni.
4  Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.
5  Quoniam ecce reges terrae congregati sunt;
   convenerunt in unum.
6  Ipsi videntes, sic admirati sunt,
   conturbati sunt, commoti sunt.
7  Tremor apprehendit eos;
   ibi dolores ut parturientis:
8  in spiritu vehementi
   conteres naves Tharsis.
9  Sicut audivimus, sic vidimus,
   in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri:
   Deus fundavit eam in æternum.
10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam
   in medio templi tui.
11 Secundum nomen tuum, Deus,
   sic et laus tua in fines terræ;
   justitia plena est dextera tua.
12 Lætetur mons Sion,
   et exsultent filiae Judæ,
   propter judicia tua, Domine.
13 Circumdate Sion, et complectimini eam;
   narrate in turribus ejus.
14 Ponite corda vestra in virtute ejus,
   et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
15 Quoniam hic est Deus, 
   Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi:
   ipse reget nos in sæcula.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

Text added to the website: 2020-02-08 00:00:00
Last modified: 2020-02-08 18:19:55
Line count: 32
Word count: 177