Psalmus 140 (141)
Language: Latin 
1  [Psalmus David.] Domine, clamavi ad te: exaudi me;
   intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2  Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo;
   elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3  Pone, Domine, custodiam ori meo,
   et ostium circumstantiæ labiis meis.
4  Non declines cor meum in verba malitiæ,
   ad excusandas excusationes in peccatis;
   cum hominibus operantibus iniquitatem,
   et non communicabo cum electis eorum.
5  Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me:
   oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
   Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6  absorpti sunt juncti petræ judices eorum.
   Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7  Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,
   dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8  Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;
   in te speravi, non auferas animam meam.
9  Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,
   et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores:
   singulariter sum ego, donec transeam.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2010-02-20
Line count: 23
Word count: 153