Psalmus 36 (37)
Language: Latin 
1  [Psalmus ipsi David.] Noli æmulari in malignantibus,
   neque zelaveris facientes iniquitatem:
2  quoniam tamquam fœnum velociter arescent,
   et quemadmodum olera herbarum cito decident.
3  Spera in Domino, et fac bonitatem;
   et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
4  Delectare in Domino,
   et dabit tibi petitiones cordis tui.
5  Revela Domino viam tuam,
   et spera in eo, et ipse faciet.
6  Et educet quasi lumen justitiam tuam,
   et judicium tuum tamquam meridiem.
7  Subditus esto Domino, et ora eum.
   Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua;
   in homine faciente injustitias.
8  Desine ab ira, et derelinque furorem;
   noli æmulari ut maligneris.
9  Quoniam qui malignantur exterminabuntur;
   sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.
10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator;
   et quæres locum ejus, et non invenies.
11 Mansueti autem hæreditabunt terram,
   et delectabuntur in multitudine pacis.
12 Observabit peccator justum,
   et stridebit super eum dentibus suis.
13 Dominus autem irridebit eum,
   quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
14 Gladium evaginaverunt peccatores;
   intenderunt arcum suum:
   ut dejiciant pauperem et inopem,
   ut trucident rectos corde.
15 Gladius eorum intret in corda ipsorum,
   et arcus eorum confringatur.
16 Melius est modicum justo,
   super divitias peccatorum multas:
17 quoniam brachia peccatorum conterentur:
   confirmat autem justos Dominus.
18 Novit Dominus dies immaculatorum,
   et hæreditas eorum in æternum erit.
19 Non confundentur in tempore malo,
   et in diebus famis saturabuntur:
20 quia peccatores peribunt.
   Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,
   deficientes quemadmodum fumus deficient.
21 Mutuabitur peccator, et non solvet;
   justus autem miseretur et tribuet:
22 quia benedicentes ei hæreditabunt terram;
   maledicentes autem ei disperibunt.
23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur,
   et viam ejus volet.
24 Cum ceciderit, non collidetur,
   quia Dominus supponit manum suam.
25 Junior fui, etenim senui;
   et non vidi justum derelictum,
   nec semen ejus quærens panem.
26 Tota die miseretur et commodat;
   et semen illius in benedictione erit.
27 Declina a malo, et fac bonum,
   et inhabita in sæculum sæculi:
28 quia Dominus amat judicium,
   et non derelinquet sanctos suos:
   in æternum conservabuntur.
   Injusti punientur,
   et semen impiorum peribit.
29 Justi autem hæreditabunt terram,
   et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
30 Os justi meditabitur sapientiam,
   et lingua ejus loquetur judicium.
31 Lex Dei ejus in corde ipsius,
   et non supplantabuntur gressus ejus.
32 Considerat peccator justum,
   et quærit mortificare eum.
33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus,
   nec damnabit eum cum judicabitur illi.
34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus,
   et exaltabit te ut hæreditate capias terram:
   cum perierint peccatores, videbis.
35 Vidi impium superexaltatum,
   et elevatum sicut cedros Libani:
36 et transivi, et ecce non erat;
   et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
37 Custodi innocentiam, et vide æquitatem,
   quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
38 Injusti autem disperibunt simul;
   reliquiæ impiorum interibunt.
39 Salus autem justorum a Domino;
   et protector eorum in tempore tribulationis.
40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos;
   et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos,
   quia speraverunt in eo.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (Bible or other Sacred Texts) , Psalm 37:4


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2006-01-05
Line count: 90
Word count: 495

Delight in the Lord
Language: English  after the Latin 
Delight in the Lord, 
and he will give thee 
the requests of thy heart.

About the headline (FAQ)

Authorship

Based on

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2006-01-05
Line count: 3
Word count: 14