Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum;...
Language: Latin 
1 [Alleluja.] Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.
2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te.
3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
4 Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus.
5 Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.
6 Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?
7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.
9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.

F. Couperin sets line 5

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2007-05-04
Line count: 9
Word count: 100