Cantate Domino canticum novum
Language: Latin 
1 Alleluja. 
  Cantate Domino canticum novum; 
  laus ejus in ecclesia sanctorum.
2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, 
  et filii Sion exsultent in rege suo.
3 Laudent nomen ejus in choro; 
  in tympano et psalterio psallant ei.
4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, 
  et exaltabit mansuetos in salutem.
5 Exsultabunt sancti in gloria; 
  lætabuntur in cubilibus suis.
6 Exaltationes Dei in gutture eorum, 
  et gladii ancipites in manibus eorum:
7 ad faciendam vindictam in nationibus,
  increpationes in populis;
8 ad alligandos reges eorum in compedibus, 
  et nobiles eorum in manicis ferreis;
9 ut faciant in eis judicium conscriptum: 
  gloria hæc est omnibus sanctis ejus. 
  Alleluja.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

Text added to the website: 2020-02-08 00:00:00
Last modified: 2020-02-08 10:09:33
Line count: 20
Word count: 108