Psalmus 137 (138)
Language: Latin 
1 [Ipsi David.]
  Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
  quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi;
2 adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo:
  super misericordia tua et veritate tua;
  quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.
3 In quacumque die invocavero te, exaudi me;
  multiplicabis in anima mea virtutem.
4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ,
  quia audierunt omnia verba oris tui.
5 Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini;
6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit,
  et alta a longe cognoscit.
7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me;
  et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam,
  et salvum me fecit dextera tua.
8 Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum;
  opera manuum tuarum ne despicias.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2008-05-21
Line count: 18
Word count: 129