by Anonymous / Unidentified Author
O sancte Sebastiane
Language: Latin
Available translation(s): ENG
triplum O sancte Sebastiane, Semper, vespere et mane, Horis cunctis et momentis Dum adhuc sum sanae mentis, Me protege et conserva Et a me, martyr, enerva Infirmitatem noxiam Vocatem epidemiam. Tu de peste hujusmodi Me defende et custodi Et omnes amicos meos, Qui nos confitemur reos Deo et sanctae Mariae Et tibi, o martyr pie. Tu Mediolanus civis Hanc pestilentiam, si vis Potes facere cessare Et ad Deum impetrare Quia a multis est scitum, Quod de hoc habes meritum. Zoe mutam tu sanasti Et sanatam restaurasti Nicostrato ejus viro, Hoc faciens modo miro. In agone consolabas Martyres et promittebas Eis sempiternam vitam Et martyribus debitam. Amen Motetus O martyr Sebastiane, Tu semper nobiscum mane Atque per tua merita Nos, qui sumus in hac vita, Custodi, sana et rege Et a peste nos protege Praesentans nos trinitati Et virgini sanctae matri. Et sic vitam finiamus, Quod mercedem habeamus Et martyrum consortium Et Deum videre pium. Contratenor O quam mira refulsit gratia Sebastianus, martyr inclytus, Qui militis portans insignia, Sed de fratum palma sollicitus Confortavit corda pallencia Verba sibi collato caelitus.
Authorship:
- by Anonymous / Unidentified Author [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Guillaume Dufay (c1400 - 1474), "O sancte Sebastiane", c1437 [ vocal quartet], isorhythmic motet [text verified 1 time]
Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):
- ENG English (David Wyatt) , title 1: "O Saint Sebastian", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2009-01-08
Line count: 50
Word count: 179