by Anonymous / Unidentified Author

Moribus et genere
Language: Latin 
Available translation(s): ENG
triplum
 Moribus et genere Christo
 Conjuncte Johannes,
 Huc ades affluereque jube dictaminis aures
 Exercet plebs ista chorus tibi,
 Carmina pangit,
 Angelicos tangit coetus cantando decoros.
 
 Carne viror, sed mente cruor,
 Sunt haec tibi dotes,
 Corde nitor, sermone decor,
 Coeli scala pontes.
 Virginitate fruens,
 Niveo candore notare,
 Te laudant olei profusae corpore guttae.
 
Motetus
 Virgo, virga virens,
 Vires virtutibus affer.
 Arteriisque pluens cantorum guttura profer,
 Ut bene conjuncte concordi voce canentum
 Astra sonent coelique boent
 Hic nectare fontes.
 
 Pectora, Christe,
 Tui nimio venerando decore
 Discipuli pectus tetigit pietatis honore;
 Pectore discipulus Domini
 Cenando Johannes
 Incubat et leves dulcis sopor occupat artus.
 
 Circumfulsit eum rerum cognitio clara
 Et patris hic filium cognovit origine mira
 Extasis haec felix,
 Haec visio certe beata,
 Qua nexus cujusque patet
 Cognitio tanta!

 Gaudet ecclesia, laetetur chorus et omnes
 Laetentur populi per climata cuncta beandi.
 Divinio divitiis nunc afflue,
 Divio dives,
 Hujus et obsequiis plus donativa quae vives.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (David Wyatt) , title 1: "By way of life and by family", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

This text was added to the website: 2009-01-08
Line count: 38
Word count: 150