Psalmus 128 (129)
Language: Latin 
1 [Canticum graduum] Sæpe expugnaverunt me a juventute mea,
  dicat nunc Israël;
2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea:
  etenim non potuerunt mihi.
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores;
  prolongaverunt iniquitatem suam.
4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.
5 Confundantur, et convertantur retrorsum
  omnes qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut fœnum tectorum,
  quod priusquam evellatur exaruit:
7 de quo non implevit manum suam qui metit,
  et sinum suum qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt qui præteribant:
  Benedictio Domini super vos.
  Benediximus vobis in nomine Domini.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

  • Also set in French (Français), a translation by Anonymous/Unidentified Artist , "Psaume 129" ; composed by Lili Boulanger.

Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

This text was added to the website: 2009-06-17
Line count: 16
Word count: 86