Salve mater misericordiae
Language: Latin 
Available translation(s): FIN
O Maria!
Salve mater misericordiae,
Mater spei et mater veniae,
Mater Dei et mater gratiae,
Mater plena sanctae laetitiae.

Vallis vernans virtutum liliis
Tota fluens summis deliciis
Mater sancta, tuis suffragiis
Condescende nostris miseriis.

Te creavit Pater, ingenitus
Obumbravit te Unigenitus
Fecundavit te Sanctus Spiritus.
Ipsis honor ex corde penitus.

O Maria! 

Veni Sancte Spiritus,
reple tuorum corda fidelium
et tui amoris in eis ignem accende:

Qui per diversitatem linguarum cunctarum
gentes in unitate fidei congregasti.
Halleluja.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • FIN Finnish (Suomi) (Erkki Pullinen) , title unknown, copyright © 2009, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2009-11-15
Line count: 20
Word count: 77