by Jean Commire (1625 - 1702)

Peccavi Domine, peccavi multum
Language: Latin 
Available translation(s): FRE
Peccavi Domine, peccavi multum. 
Erubescit vultus meus nec audeo respicere 
in coelum prae multitudeine iniquitatis meae. 
Agnosco vulnera mea, confiteor tibi Jesu bone, 
Jesu misericors, horret vultus meus 
sordes animae meae; ingemiscit cor meum, 
confectus est moerore spiritus meus, 
commota sunt viscera mea 
et contritio mea magna est valde.
Parce Domine, parce Jesu mitissime 
et ne despicias me in humilitate mea.
Factae sunt lacrymae meae potus meus 
et cineres refectio mea. 
Miserere Domine, miserere paenitentis, 
miserere Domine, miserere!
Convertere Deus mitis, 
convertere aliquantulum ne irascaris mihi amplius. 
Non, non, non ultra peccabo in te, 
non, non, non ultra.
Parce Domine, parce Jesu mitissime 
et ne despicias me in humilitate mea.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • FRE French (Français) (Guy Laffaille) , title unknown, copyright © 2011, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

Text added to the website: 2011-08-16 00:00:00
Last modified: 2014-06-16 10:04:31
Line count: 21
Word count: 110