Seconde leçon de ténèbres du Jeudi saint: Lectio
Language: Latin 
Available translation(s): FRE
Lamed. Matribus suis dixerunt: ubi est
triticum et vinum? Cum deficerent quasi
vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent
animas suas in sinu matrum suarum.

Mem. Cui comparabo te? Vel cui assimilabo
te, filia Jerusalem? Cui exaequabo te et
con solabor te, virgo, filia Sion? Magna est enim
velut mare contritio tua; quis medebitur tui?

Nun. Prophetae tui viderunt tibi falsa et
stulta; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut
te ad poenitentiam provocarent; viderunt
autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.

Samech. Plauserunt super te manibus omnes
transeuntes per viam; sibilaverunt et
moverunt caput suum super filiam Jeru-
salem: haeccine est urbs, dicentes, perfecti
decoris, gaudium universae terrae?

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • FRE French (Français) (Guy Laffaille) , title 1: "Seconde leçon de ténèbres du Jeudi saint", copyright © 2011, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

Text added to the website: 2011-09-04 00:00:00
Last modified: 2014-06-16 10:04:33
Line count: 17
Word count: 105