Incipit oratio Jeremiae Prophetae
Language: Latin 
Available translation(s): FRE
Incipit oratio Jeremiae Prophetae.

Recordare Domine quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.
Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
Pupilli facti sumus absque patre; matres nostrae quasi viduae.
Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparavimus.
Cervicibus nostris minabamur; lassis non dabatur requies.
Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane.
Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus.
Servi dominati sunt nostri; non fuit qui redimeret de manu eorum.
In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto.
Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum farnis.
Mulieres in Sion humiliaverunt et virgines in civitatibus Juda.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • FRE French (Français) (Guy Laffaille) , title unknown, copyright © 2011, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

Text added to the website: 2011-09-26 00:00:00
Last modified: 2014-06-16 10:04:37
Line count: 12
Word count: 108