Psalmus 114 (116)
Language: Latin 
1 [Alleluja.] Dilexi, quoniam exaudiet Dominus
  vocem orationis meæ.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi,
  et in diebus meis invocabo.
3 Circumdederunt me dolores mortis;
  et pericula inferni invenerunt me.
  Tribulationem et dolorem inveni,
4 et nomen Domini invocavi:
  o Domine, libera animam meam.
5 Misericors Dominus et justus,
  et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus;
  humiliatus sum, et liberavit me.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam,
  quia Dominus benefecit tibi:
8 quia eripuit animam meam de morte,
  oculos meos a lacrimis,
  pedes meos a lapsu.
9 Placebo Domino in regione vivorum.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (Bible or other Sacred Texts) , "Psalm 114 (116)"


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2012-05-25
Line count: 19
Word count: 94