by Anonymous / Unidentified Author

Exultet celum laudibus
Language: Latin 
Available translation(s): ENG
Exultet celum laudibus 
Resultet terra gaudiis
Apostolorum gloriam 
Sacra canant solemnia

Vos secli iusti iudices
Et vera mundi lumina
Votis precamur, cordium
Audite preces supplicum

Qui celum verbo clauditis
Serrasque eius solvitis
Nos a peccatis omnibus
Solvite iussu, quesumus

Quorum precepto subditur
Salus et languor omnium
Sanate egros moribus
Nos reddentes virtutibus

Ut cum iudex advenerit
Christus in fine seculi
Nos sempiterni gaudii
Faciat esse compotes

Deo Patri sit gloria
Eiusque soli Filio
Cum Spirito paraclito
Et nunc et in perpetuum.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (David Wyatt) , title 1: "Let heaven exult with praises", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: David Wyatt

This text was added to the website: 2012-07-03
Line count: 24
Word count: 81