Benedicta es caelorum regina
Language: Latin 
Available translation(s): ENG
Benedicta es caelorum regina,
Et mundi totius domina
Et aegris medicina.
Tu praeclara maris stella vocaris
Quae solem justitiae paris
A quo illuminaris.
Te Deus Pater, ut Dei Mater
Fieres et ipse frater,
Cujus eras filia,
Sanctificavit sanctam servavit
Et mittens sic salutavit ;
Ave plena gratia.

Per illud ave prolatum
Et tuum responsum gratum
Est ex te Verbum incarnatum
Quo salvantur omnia.

Nunc mater exora natum
Ut nostrum tolat reatum
Et regnum det nobis paratum
In caelesti patria.
Amen.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (David Wyatt) , title 1: "Blessed are you, queen of heaven", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: David Wyatt

This text was added to the website: 2012-10-25
Line count: 21
Word count: 80