Liber generationis Jesu Christi
Language: Latin 
Available translation(s): ENG
Liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham. 
Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, 
Iacob autem genuit Iudam, et fratres ejus. 
Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. 
Phares autem genuit Esrom, 
Esrom autem genuit Aram, Aram autem genuit Aminadab, 
Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon. 
Salmon autem genuit Booz de Rahab, 
Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Jesse, 
Jesse autem genuit David regem. 
David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae.

Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. 
Abias autem genuit Asa. Asa autem genuit Iosophat. 
Iosophat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam. 
Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz.
Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. 
Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. 
Iosias autem genuit Iechoniam, 
et fratres ejus in transmigratione Babylonis.

Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel. 
Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. 
Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. 
Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. 
Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. 
Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob. 
Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, 
de qua natus est Iesus qui vocatur Christus.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (David Wyatt) , title 1: "The book of the genealogy of Jesus Christ", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: David Wyatt

This text was added to the website: 2012-10-25
Line count: 27
Word count: 200