O bone et dulcissime Jesu
Language: Latin 
Available translation(s): ENG
O bone et dulcissime Jesu, 
per tuam misericordiam esto mihi Jesus! 
Quid est Jesus nisi plasmator, 
nisi redemptor, nisi salvator.
Ergo bone et dulcissime Jesu,
qui me plasmasti tua benignitate,
rogo te, ne pereat opus tuum mea iniquitate.
Ergo quaeso, anhelo, suspiro ne perdas 
quod tua fecit omnipotens divinitas.
Recognosce quod tuum est 
et ne respicias quod meum est.
Noli cogitare malum meum, 
ut obliviscaris bonum tuum.

Si ego commisi per quod dannare me debes,
tu non amisisti unde me salvare potes,
Et si secundum iustitiam tuam dannare me vis,
ad tuam piissimam et ineffabilem misericordiam appello.
Ergo quaeso: miserere mei, miserere mei,
secundum magnam misericordiam et pietatem tuam.
Amen.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (David Wyatt) , title 1: "O good and most sweet Jesus", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: David Wyatt

This text was added to the website: 2012-10-25
Line count: 20
Word count: 110