Lamentations of Jeremiah See original
Language: Latin
Our translations: FRE
Incipit Lamentatio Jeremiae Prophetae Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. Beth. Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus; non est qui consoletur eam, ex omnibus charis ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Ierusalem, Ierusalem, convertere ad Dominum Deum tuum. Ghimel. Migravit Juda propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem; omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Daleth. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem; omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine. He. Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus; parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. Ierusalem, Ierusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Composition:
- Set to music by Thomas Tallis (c1505 - 1585), "Lamentations of Jeremiah" [ chorus ]
Text Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , Lamentationes 1, 1-5
See other settings of this text.
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Guy Laffaille) , "Première leçon de ténèbres du Mercredi saint pour une basse", copyright © 2011, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2011-09-19
Line count: 16
Word count: 130