In exitu Israel Matches original text
Language: Latin
1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, 2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus. 3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? 6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
Composition:
- Set to music by Jean-Joseph Cassanéa de Mondonville (1711 - 1772), "In exitu Israel", published 1753
Text Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 113 (114)"
See other settings of this text.
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Louis Segond) , "Psaume 114", first published 1910
- GER German (Deutsch) (Martin Luther) , "Psalm 113 (114)"
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2009-05-14
Line count: 10
Word count: 87