by Horace (Quintus Horatius Flaccus) (65 BCE - 8 BCE)
Otium divos rogat in patenti
Language: Latin
Otium divos rogat in patenti prensus Aegaeo, simul atra nubes condidit lunam neque certa fulgent sidera nautis; otium bello furiosa Thrace, otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpura ve- nale nec auro. Non enim gazae neque consularis summovet lictor miseros tumultus mentis et curas laqueata circum tecta volantis. Vivitur parvo bene, cui paternum splendet in mensa tenui salinum nec levis somnos timor aut cupido sordidus aufert. Quid brevi fortes iaculamur aevo multa? Quid terras alioi calentis sole mutamus? Patriae quis exsul se quoque fugit? Scandit aeratas vitiosa navis Cura nec turmas equitum relinquit, ocior cervis et agente nimbos ocior Euro. Laetus in praesens animus quod ultra est oderit curare et amara lento temperet risu. Nihil est ab omni parte beatum. Abstulit clarum cita mors Achillem, longa Tithonum minuit senectus; et mihi forsan tibi quod negarit, porriget hora. Te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro murice tinctae vestiunt lanae; mihi parva rura et spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum spernere vulgus.
About the headline (FAQ)
Authorship:
- by Horace (Quintus Horatius Flaccus) (65 BCE - 8 BCE), no title, appears in Carmina (Odes), in 2. Liber II (Book II), no. 16 [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- [ None yet in the database ]
Settings in other languages, adaptations, or excerpts:
- Also set in German (Deutsch), a translation by Johann Heinrich Voss (1751 - 1826) , "An Grosphus" ; composed by Carl Loewe.
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2020-11-12
Line count: 40
Word count: 175