Psalmus 141 (142)
Language: Latin 
1 [Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.]
2 Voce mea ad Dominum clamavi,
  voce mea ad Dominum deprecatus sum.
3 Effundo in conspectu ejus orationem meam,
  et tribulationem meam ante ipsum pronuntio:
4 in deficiendo ex me spiritum meum,
  et tu cognovisti semitas meas.
  In via hac qua ambulabam
  absconderunt laqueum mihi.
5 Considerabam ad dexteram, et videbam,
  et non erat qui cognosceret me:
  periit fuga a me,
  et non est qui requirat animam meam.
6 Clamavi ad te, Domine;
  dixi: Tu es spes mea,
  portio mea in terra viventium.
7 Intende ad deprecationem meam,
  quia humiliatus sum nimis.
  Libera me a persequentibus me,
  quia confortati sunt super me.
8 Educ de custodia animam meam
  ad confitendum nomini tuo;
  me exspectant justi donec retribuas mihi.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2008-05-21
Line count: 23
Word count: 126