Et dices in die illa
Language: Latin 
1 Et dices in die illa:
  Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi;
  conversus est furor tuus, et consolatus es me.

2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo:
  quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.

3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.

4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus;
  notas facite in populis adinventiones ejus;
  mementote quoniam excelsum est nomen ejus.

5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;
  annuntiate hoc in universa terra.

6 Exsulta et lauda, habitatio Sion,
  quia magnus in medio tui Sanctus Israël.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2008-02-07
Line count: 13
Word count: 100