Psalmus 83 (84)
Language: German (Deutsch) 
1  [In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.]
2  Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!
3  Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini;
   cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
4  Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi,
   ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum,
   rex meus, et Deus meus.
5  Beati qui habitant in domo tua, Domine;
   in sæcula sæculorum laudabunt te.
6  Beatus vir cujus est auxilium abs te:
   ascensiones in corde suo disposuit,
7  in valle lacrimarum, in loco quem posuit.
8  Etenim benedictionem dabit legislator;
   ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion.
9  Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam;
   auribus percipe, Deus Jacob.
10 Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.
11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia;
   elegi abjectus esse in domo Dei mei
   magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus:
   gratiam et gloriam dabit Dominus.
13 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia:
   Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

Text added to the website: 2009-05-14 00:00:00
Last modified: 2017-02-17 16:35:04
Line count: 24
Word count: 180