Psalmus 23 (24)
Language: Latin 
1  [Prima sabbati. Psalmus David.] Domini est terra, et plenitudo ejus;
   orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2  Quia ipse super maria fundavit eum,
   et super flumina præparavit eum.
3  Quis ascendet in montem Domini?
   aut quis stabit in loco sancto ejus?
4  Innocens manibus et mundo corde,
   qui non accepit in vano animam suam,
   nec juravit in dolo proximo suo:
5  hic accipiet benedictionem a Domino,
   et misericordiam a Deo salutari suo.
6  Hæc est generatio quærentium eum,
   quærentium faciem Dei Jacob.
7  Attollite portas, principes, vestras,
   et elevamini, portæ æternales,
   et introibit rex gloriæ.
8  Quis est iste rex gloriæ?
   Dominus fortis et potens,
   Dominus potens in prælio.
9  Attollite portas, principes, vestras,
   et elevamini, portæ æternales,
   et introibit rex gloriæ.
10 Quis est iste rex gloriæ?
   Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

  • Also set in French (Français), a translation by Anonymous/Unidentified Artist , "Psaume 24" LAT ; composed by Lili Boulanger.
  • Also set in Latin, [adaptation] ; composed by William Byrd.

Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

Text added to the website: 2009-06-17 00:00:00
Last modified: 2017-11-23 11:01:46
Line count: 24
Word count: 137