Confitebor tibi, Domine
Language: Latin
Allegro Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: in consilio justorum et congregatione. Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. Confessio et magnificentia opus ejus: et justitia ejus manet in saeculum saeculi. Allegro Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus: escam dedit timentibus se. Memor erit in saeculum testamenti sui: virtutem operum suorum annuntiabit populo su Ut det illis haereditatem gentium: opera manuum ejus veritas et judicium. Fidelia omnia mandata ejus: confirmata in saeculum saeculi: facta in veritate et aequitate. Redemptionem misit populo suo: mandavit in aeternum testamentum suum. Andante Sanctum et terribile nomen ejus: initium sapientiae timor Domini. Allegro Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio eius manet in saeculum saeculi. Allegro Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. Allegro Et in saecula saeculorum. Amen.
Authorship
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)
- by Antonio Vivaldi (1678 - 1741), "Confitebor tibi, Domine", RV. 596. [ sung text verified 1 time]
Another version of this text exists in the database.
Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2009-12-20
Line count: 33
Word count: 140