Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in...
Language: Latin 
1  [Alleluja.] Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
   in consilio justorum, et congregatione.
2  Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus.
3  Confessio et magnificentia opus ejus,
   et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
4  Memoriam fecit mirabilium suorum,
   misericors et miserator Dominus.
5  Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui.
6  Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
7  ut det illis hæreditatem gentium.
   Opera manuum ejus veritas et judicium.
8  Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi,
   facta in veritate et æquitate.
9  Redemptionem misit populo suo; mandavit in æternum testamentum suum.
   Sanctum et terribile nomen ejus.
10 Initium sapientiæ timor Domini;
   intellectus bonus omnibus facientibus eum:
   laudatio ejus manet in sæculum sæculi.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Set in a modified version by Antonio Vivaldi.

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

  • Also set in German (Deutsch), a translation by Martin Luther (1483 - 1546) , "Psalm 110 (111)" ; composed by Heinrich Schütz, G. F. Selle.

Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2009-05-14
Line count: 18
Word count: 120