Psalmus 62 (63)
Language: Latin 
Available translation(s): FRE
1  [Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.]
2  Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
   Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
3  In terra deserta, et invia, et inaquosa,
   sic in sancto apparui tibi, 
   ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4  Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
   labia mea laudabunt te.
5  Sic benedicam te in vita mea,
   et in nomine tuo levabo manus meas.
6  Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
   et labiis exsultationis laudabit os meum.
7  Si memor fui tui super stratum meum,
   in matutinis meditabor in te.
8  Quia fuisti adjutor meus,
   et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9  Adhæsit anima mea post te;
   me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam:
   introibunt in inferiora terræ;
11 tradentur in manus gladii:
   partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo;
   laudabuntur omnes qui jurant in eo:
   quia obstructum est os loquentium iniqua.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):

  • FRE French (Français) (Guy Laffaille) , "Psaume 62 (63)", copyright © 2011, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2011-01-24
Line count: 25
Word count: 159