Psalmus 35 (36)
Language: Latin 
1  [In finem. Servo Domini ipsi David.]
2  Dixit injustus ut delinquat in semetipso:
   non est timor Dei ante oculos ejus.
3  Quoniam dolose egit in conspectu ejus,
   ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
4  Verba oris ejus iniquitas, et dolus;
   noluit intelligere ut bene ageret.
5  Iniquitatem meditatus est in cubili suo;
   astitit omni viæ non bonæ:
   malitiam autem non odivit.
6  Domine, in cælo misericordia tua,
   et veritas tua usque ad nubes.
7  Justitia tua sicut montes Dei;
   judicia tua abyssus multa.
   Homines et jumenta salvabis, Domine,
8  quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
   Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9  Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,
   et torrente voluptatis tuæ potabis eos:
10 quoniam apud te est fons vitæ,
   et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Prætende misericordiam tuam scientibus te,
   et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiæ,
   et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem;
   expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

  • Also set in German (Deutsch), a translation by Martin Luther (1483 - 1546) , "Psalm 36 (35)" ENG ; composed by Winfried Schreiter, Friedrich Robert Volkmann.

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (Bible or other Sacred Texts) , "Psalm 35 (36)"


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2011-03-30
Line count: 27
Word count: 165