Cum caenasset Jesus et dedisset...
Language: Latin 
Available translation(s): FRE
Cum caenasset Jesus et dedisset discipulis 
suis corpus suum ad manducandum et sanguinem
suum ad bibendum, exierunt simul in montem Oliveti et ait illis:
«Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte.
Scriptum est enim: Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis».
Tunc Petrus ait illi: «Et si omnes scandalizati 
fuerint in te, nunquam ego scandalizabor».
«Amen, dico tibi Petre quia in hac nocte, 
antequam gallus cantet, ter me negabis.»
«Ah! Domine etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo.»
Cum autem duceretur Jesus ad principem sacerdotum 
sequebatur eum Petrus a longe usque in atrium pontificis,
tunc pervidixerunt ei: 
«Numquid est tu ex discipulis hominis istius es».
«O mulier, non sum, non novi hominem.»
«Vere et tu de ileis et loquela tua manifestum te facit.»
«O homo non sum neque novi quid dicis.»
«Vere tu eras cum Jesu nazareno.»
«Non eram neque scio quid dicitis, non novi hominem.»
Adhuc eo loquente gallus cantavit. 
Et recordatus est Petrus verbi quod dixit ei Jesus,
et egressus foras flevit amare.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • FRE French (Français) (Guy Laffaille) , title unknown, copyright © 2011, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

Text added to the website: 2011-08-16 00:00:00
Last modified: 2014-06-16 10:04:31
Line count: 22
Word count: 168