Psalmus 145 (146)
Language: Latin
1 [Alleluja, Aggæi et Zachariæ.] 2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, 3 in filiis hominum, in quibus non est salus. 4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. 5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: 6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. 7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; 8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. 10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 145 (146)" [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- [ None yet in the database ]
Settings in other languages, adaptations, or excerpts:
- Also set in German (Deutsch), a translation by Martin Luther (1483 - 1546) , "Psalm 146" ; composed by Wolfgang Nening.
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2011-09-23
Line count: 24
Word count: 125