by Gaius Valerius Catullus (c84 BCE - 54 BCE)

Lugete, o Veneres, Cupidinesque
Language: Latin 
Lugete, o Veneres, Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meæ Catullæ,
Passer, deliciæ meæ Catullæ,
Quem plus illa oculis suis amabat.
Nam mellitus erat, suamque norat
Ipsa tam bene quam Catulla matrem:
Nec sese a gremio illius movebat;
Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malse tenebræ
Orci, quæ omnia bella devoratis:
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! O miselle passer!
Tua nunc opera meæ Catullæ
Flendo turgiduli rubent ocelli.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):


Researcher for this text: Sharon Krebs [Guest Editor]

This text was added to the website: 2013-07-06
Line count: 18
Word count: 94