by Gaius Valerius Catullus (c84 BCE - 54 BCE)
[XI]. Miser Catulle, desinas ineptire Matches original text
Language: Latin
Our translations: SPA
Miser Catulle, desinas ineptire, Et quod uides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, Cum uentitabas quo puella ducebat Amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa cum iocosa fiebant, Quae tu uolebas nec puella nolebat. Fulsere uere candidi tibi soles. Nunc iam illa non uult: tu quoque inpotens, noli, Nec quae fugit sectare, nec miser uiue, Sed obstinata mente perfer, obdura. Vale, puella! iam Catullus obdurat, Nec te requiret nec rogabit inuitam: At tu dolebis, cum rogaberis nulla. Scelesta, uae te! quae tibi manet vita! Quis nunc te adibit? cui uideberis bella? Quem nunc amabis? cuius esse diceris? Quem basiabis? cui labella mordebis? At tu, Catulle, destinatus obdura.
Composition:
- Set to music by Carl Orff (1895 - 1982), "[XI]. Miser Catulle, desinas ineptire", 1940-43, published 1943, from cantata Catulli Carmina, no. 12
Text Authorship:
- by Gaius Valerius Catullus (c84 BCE - 54 BCE), no title, appears in Carmina, no. 8
Go to the general single-text view
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- ITA Italian (Italiano) (Mario Rapisardi) , no title, first published 1889
- SPA Spanish (Español) (Saúl Botero Restrepo) , copyright © 2015, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2010-12-17
Line count: 19
Word count: 110