Venite exultemus Domino Matches original text
Language: Latin
1 Laus cantici ipsi David. Venite, exultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; 2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt; 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea. 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. 11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
See also Händel's Chandos Anthem no. 8.
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
Composition:
- Set to music by Jean-Joseph Cassanéa de Mondonville (1711 - 1772), "Venite exultemus Domino", published 1743
Text Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 94 (95)"
See other settings of this text.
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- ENG English (Bible or other Sacred Texts)
- FRE French (Français) (Louis Segond) , "Psaume 95"
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2010-11-15
Line count: 26
Word count: 150