Venite, exsultemus Domino
Language: Latin 
1  [Laus cantici ipsi David.]
   Venite, exsultemus Domino;
   jubilemus Deo salutari nostro;
2  præoccupemus faciem ejus in confessione,
   et in psalmis jubilemus ei:
3  quoniam Deus magnus Dominus,
   et rex magnus super omnes deos.
4  Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,
   et altitudines montium ipsius sunt;
5  quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,
   et siccam manus ejus formaverunt.
6  Venite, adoremus, et procidamus,
   et ploremus ante Dominum qui fecit nos:
7  quia ipse est Dominus Deus noster,
   et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
8  Hodie si vocem ejus audieritis,
   nolite obdurare corda vestra
9  sicut in irritatione,
   secundum diem tentationis in deserto,
   ubi tentaverunt me patres vestri:
   probaverunt me, et viderunt opera mea.
10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi,
   et dixi: Semper hi errant corde.
11 Et isti non cognoverunt vias meas:
   ut juravi in ira mea:
   Si introibunt in requiem meam.

H. Górecki sets line 6

About the headline (FAQ)

See also Händel's Chandos Anthem no. 8.


Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)


This text (or a part of it) is used in a work

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2010-11-15
Line count: 26
Word count: 150