Language: Latin
Our translations: FRE
Cum caenasset Jesus et dedisset discipulis suis corpus suum ad manducandum et sanguinem suum ad bibendum, exierunt simul in montem Oliveti et ait illis: «Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis». Tunc Petrus ait illi: «Et si omnes scandalizati fuerint in te, nunquam ego scandalizabor». «Amen, dico tibi Petre quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.» «Ah! Domine etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo.» Cum autem duceretur Jesus ad principem sacerdotum sequebatur eum Petrus a longe usque in atrium pontificis, tunc pervidixerunt ei: «Numquid est tu ex discipulis hominis istius es». «O mulier, non sum, non novi hominem.» «Vere et tu de ileis et loquela tua manifestum te facit.» «O homo non sum neque novi quid dicis.» «Vere tu eras cum Jesu nazareno.» «Non eram neque scio quid dicitis, non novi hominem.» Adhuc eo loquente gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixit ei Jesus, et egressus foras flevit amare.
Composition:
- Set to music by Marc-Antoine Charpentier (1634 - 1704), no title, H. 384 [ vocal trio and continuo ], from Méditations pour le Carême, no. 5
Text Authorship:
Go to the general single-text view
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Guy Laffaille) , copyright © 2011, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2011-08-16
Line count: 22
Word count: 168