Troisième leçon
Language: Latin
10 JOD - Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. 11 CAPH - Omnis populus eius gemens et quaerens panem. Dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam. Vide Domine et considera quoniam facta sum vilis. 12 LAMED - O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus. Quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui. 13 MEM - De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me. Expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum, posuit me desolatam, tota die maerore confectam. 14 NUN - Vigilavit iugum iniquitatum mearum, in manu eius convolutae sunt et inpositae collo meo. Infirmata est virtus mea, dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Authorship:
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by François Couperin (1668 - 1733), "Troisième leçon", 1714 [vocal duet with basso continuo], from Leçons de ténèbres pour le mercredi saint, no. 3. [ sung text checked 1 time]
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Guy Laffaille) , "Troisième leçon", copyright © 2016, (re)printed on this website with kind permission
- SPA Spanish (Español) (Saúl Botero Restrepo) , "Tercera lección", copyright © 2016, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: Saúl Botero Restrepo
This text was added to the website: 2016-06-28
Line count: 19
Word count: 145