Usquequo, Domine, oblivisceris me
Language: Latin 
Available translation(s): FRE
1 [In finem. Psalmus David.]
  Usquequo, Domine, oblivisceris me 
  in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?
2 quamdiu ponam consilia in anima mea; 
  dolorem in corde meo per diem?
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
  Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;
5 nequando dicat inimicus meus: 
  Prævalui adversus eum.
  Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
6 ego autem in misericordia tua speravi. 
  Exsultabit cor meum in salutari tuo.
  Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; 
  et psallam nomini Domini altissimi.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):

  • FRE French (Français) (Guy Laffaille) , "Psaume 13", copyright © 2009, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2005-08-29
Line count: 15
Word count: 92