Idcirco unus interitus est hominis et...
Language: Latin 
Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, 
et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, 
sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, 
et nihil habet homo jumento amplius:
cuncta subjacent vanitati, 
et omnia pergunt ad unum locum. 
De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, 
et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?
Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem 
in opere suo, et hanc esse partem illius. 
Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2007-09-05
Line count: 12
Word count: 85