Psalmus 89 (90)
Language: Latin 
1 Oratio Moysi hominis Dei Domine refugium tu factus es 
nobis in generatione et generatione
2 Priusquam montes fierent et formaretur terra 
et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
3 Ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna 
quae praeteriit et custodia in nocte
5 Quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6 Mane sicut herba transeat mane floreat 
et transeat vespere decidat induret et arescat
7 Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo 
saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira 
tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
10 Dies annorum nostrorum in ipsis sep tuaginta anni 
si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor 
et dolor quoniam supervenit mansuetudo et cor ripiemur
11 Quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
12 Dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
13 Convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
14 Repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus 
et delectati sumus in omnibus diebus nostris
15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
16 Et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos 
et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2008-05-21
Line count: 27
Word count: 244