Psalmus 148
Language: Latin 
1  [Alleluja.] Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis.
2  Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
3  Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
4  Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
5  laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt;
   ipse mandavit, et creata sunt.
6  Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi;
   præceptum posuit, et non præteribit.
7  Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
8  ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum,
   quæ faciunt verbum ejus;
9  montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
10 bestiæ, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatæ;
11 reges terræ et omnes populi; principes et omnes judices terræ;
12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui.
   Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi.
   Alleluja.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2009-05-13
Line count: 19
Word count: 163