Lectio Septima
Language: Latin 
Available translation(s): ENG FRE
Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur,
et solum mihi superest sepulcrum.
Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Libera me Domine, et pone me juxta te,
et cujusvis manus pugnet contra me.
Dies mei transierunt; cogitationes meae dissipatae sunt,
torquentes cor meum. Noctem verterunt in diem,
et rursum post tenebras spero lucem.
Si sustinuero, infernus domus mea est,
et in tenebris stravi lectulum meum.
Putredini dixi: Pater meus es, mater mea,
et soror mea, verminibus.
Ubi est ergo nunc praestolatio mea,
et patientiam meam quis considerat? 
Tu es Domine Deus meus.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • FRE French (Français) (Guy Laffaille) , title 1: "Septième lecture", copyright © 2010, (re)printed on this website with kind permission
  • ENG English (David Wyatt) , title 1: "Seventh lesson", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

This text was added to the website: 2010-04-05
Line count: 15
Word count: 92