In finem, ipsi Idithun. Canticum David
Language: Latin 
Available translation(s): FRE
1  [In finem, ipsi Idithun. Canticum David.]
2  Dixi: Custodiam vias meas:
   ut non delinquam in lingua mea.
   Posui ori meo custodiam,
   cum consisteret peccator adversum me.
3  Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis;
   et dolor meus renovatus est.
4  Concaluit cor meum intra me;
   et in meditatione mea exardescet ignis.
5  Locutus sum in lingua mea:
   Notum fac mihi, Domine, finem meum,
   et numerum dierum meorum quis est,
   ut sciam quid desit mihi.
6  Ecce mensurabiles posuisti dies meos,
   et substantia mea tamquam nihilum ante te.
   Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
7  Verumtamen in imagine pertransit homo;
   sed et frustra conturbatur:
   thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
8  Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus?
   et substantia mea apud te est.
9  Ab omnibus iniquitatibus meis erue me:
   opprobrium insipienti dedisti me.
10 Obmutui, et non aperui os meum,
   quoniam tu fecisti;
11 amove a me plagas tuas.
12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus:
   propter iniquitatem corripuisti hominem.
   Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus:
   verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam;
   auribus percipe lacrimas meas.
   Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te,
   et peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Remitte mihi, ut refrigerer
   priusquam abeam et amplius non ero.

I. Stravinsky sets lines 13-14

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):

  • FRE French (Français) (Guy Laffaille) , copyright © 2018, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

Text added to the website: 2013-06-30 00:00:00
Last modified: 2014-06-16 10:05:15
Line count: 36
Word count: 215