In finem. Psalmus ipsi David
Language: Latin 
Available translation(s): FRE
1  [In finem. Psalmus ipsi David.]
2  Exspectans exspectavi Dominum,
   et intendit mihi.
3  Et exaudivit preces meas,
   et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis.
   Et statuit super petram pedes meos,
   et direxit gressus meos.
4  Et immisit in os meum canticum novum,
   carmen Deo nostro.
   Videbunt multi, et timebunt,
   et sperabunt in Domino.
5  Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus,
   et non respexit in vanitates et insanias falsas.
6  Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua;
   et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi.
   Annuntiavi et locutus sum:
   multiplicati sunt super numerum.
7  Sacrificium et oblationem noluisti;
   aures autem perfecisti mihi.
   Holocaustum et pro peccato non postulasti;
8  tunc dixi: Ecce venio.
   In capite libri scriptum est de me,
9  ut facerem voluntatem tuam.
   Deus meus, volui,
   et legem tuam in medio cordis mei.
10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna;
   ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti.
11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo;
   veritatem tuam et salutare tuum dixi;
   non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me;
   misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus;
   comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem.
   Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei,
   et cor meum dereliquit me.
14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me;
   Domine, ad adjuvandum me respice.
15 Confundantur et revereantur simul,
   qui quærunt animam meam ut auferant eam;
   convertantur retrorsum et revereantur,
   qui volunt mihi mala.
16 Ferant confestim confusionem suam,
   qui dicunt mihi: Euge, euge!
17 Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te;
   et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
18 Ego autem mendicus sum et pauper;
   Dominus sollicitus est mei.
   Adjutor meus et protector meus tu es;
   Deus meus, ne tardaveris.

I. Stravinsky sets lines 2-4

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):

  • FRE French (Français) (Guy Laffaille) , copyright © 2018, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

Text added to the website: 2013-06-30 00:00:00
Last modified: 2014-06-16 10:05:15
Line count: 50
Word count: 311