1 In convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati 2 Tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis 3 Magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes 4 Converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro 5 Qui seminant in lacrimis in exultatione metent 6 Euntes ibant et flebant portantes semina sua Venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos
Euntes ibant et flebant
Set by Henryk Mikołaj Górecki (1933 - 2010), "Euntes ibant et flebant", 1972 [ mixed chorus ], Polskie Wydawnictwo Muzyczne/Boosey & Hawkes
 [sung text not yet checked]
Note: this setting is made up of several separate texts.
Text Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 125 (126)"
Go to the general single-text view
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]1 [Laus cantici ipsi David.] Venite, exultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; 2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt; 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea. 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. 11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Text Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 94 (95)"
See other settings of this text.
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- ENG English (Bible or other Sacred Texts)
- FRE French (Français) (Louis Segond) , "Psaume 95"
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
Author(s): Bible or other Sacred Texts