Deuxième leçon
Language: Latin
6 VAV - Et egressus est a filia Sion omnis decor eius. Facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascuam, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. 7 ZAIN - Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis. Cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator. Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius. 8 HETH - Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. Omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius. Ipsa autem gemens conversa est retrorsum. 9 TETH - Sordes eius in pedibus eius, nec recordata est finis sui, deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide Domine afflictionem meam quoniam erectus est inimicus. Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Authorship:
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by François Couperin (1668 - 1733), "Deuxième leçon", 1714 [high voice and basso continuo], from Leçons de ténèbres pour le mercredi saint, no. 2. [ sung text checked 1 time]
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Guy Laffaille) , "Deuxième leçon", copyright © 2016, (re)printed on this website with kind permission
- SPA Spanish (Español) (Saúl Botero Restrepo) , "Segunda lección", copyright © 2016, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: Saúl Botero Restrepo
This text was added to the website: 2016-06-28
Line count: 20
Word count: 124