Dixit Dominus Domino meo
Language: Latin 
Available translation(s): DUT FRE
1 [Psalmus David.]
  Dixit Dominus Domino meo:
  Sede a dextris meis,
  donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion:
  dominare in medio inimicorum tuorum.
3 Tecum principium in die virtutis tuæ
  in splendoribus sanctorum:
  ex utero, ante luciferum, genui te.
4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum:
  Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.
5 Dominus a dextris tuis;
  confregit in die iræ suæ reges.
6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas;
  conquassabit capita in terra multorum.
7 De torrente in via bibet;
  propterea exaltabit caput.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2009-05-10
Line count: 17
Word count: 93